Friday, March 11, 2011

LATIN PRAYERS.........

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
CREDO
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae,

visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Iesum Christum,

Filium Dei unigenitum,
 et ex Patre natum,
ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de Lumine,

Deum verum de Deo vero,

genitum, non factum, consubstantialem Patri:

per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines
 et propter
nostram salutem descendit de caelis.

Et incarnatus
C est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
 et resurrexit tertia die, secundem Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria,
 iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:

qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:

qui locutus est per prophetas.
 Et nuam, sanctam,
catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum,
 et vitam venturi saeculi.
Amen.

PATER NOSTER
Pater Noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed liberas nos a malo.
Amen.

AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.
ANIMA CHRISTI
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
Ut cum Sanctis tuis laudem te.
In saecula saeculorum.
Amen.

DOXOLOGIA MINOR
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.

1 comment:

  1. Nais ko sanang makahingi ng kumpletong panalangin para nito
    Please email me bellojanzs88@gmail.com

    ReplyDelete